FRUGES

FRUGES
FRUGES
proprie frumenta et legumina dicta sunt Vett. οῖτοι Graecis et ςιτηροὶ καρπόι. Accius in Troadibus,
Nocturna saxo fruges frendes torridas
Virg. Aen. l. 1. v. 182.
—— frugesqueve receptas
Et torrere parant flammis et frangere saxo.
de quo torrendi illas more diximus aliquid supra, ubi de Farre. Sunt tamen, qui ne frumenta quidem hoc nomine censeri volebant, sed sola legumina, sicqueve frumenta a frugibus discernebant. Nonnullis fruges, quae aristas habent, reliqua frumenta, dicuntur. Minutas fruges Amm. Marcell. l. 23. c. 6. et ante eum Cic. dixêre frumenta, et legumina, de quibus proprie vocem sumi diximus, ad discretionem maiorum frugum, ut sunt arboreae. Nam arboreas fruges Cornficius vocavit arborarios fructus etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 244. Earum usus post glandes, hominibus, Cereris beneficio, innotuisse dicitur. Arcades enim non alios, quam glandes, cibos habuisse, hinc pater, quod in notam antiquitatis suae appellari voluêrunt Βαλανηφάγοι, glandivori. Idem apud Rom. obtinuisle, discimus ex tabb. XViralibus, quibus cautum: Ut glandem in alienum fundum procidentem colligere liceret. Postea frugibus et pane reperto, laetus in nuptiis puer apud Athenienses canistrum panibus plenum ferens, exclamavit, Ε῎φυγον κακὸν εὗρον ἄμεινον, Effugi malum, inveni bonum. Itaqueve Cereris munus fruges inventae, sed Triptolemi operâ earum satio gentibus cognita: Mart. Capella l. 2. de Nupt. Merc. et Philolog. Qui primi mortalibus usum rerum maioraque commoda praestitêrunt, ut vitem Dionysius apud Thebas, Osyris apud Aegyptios haustum vini, usumque comperiens, Frumentum Isis in Aegypto, Triptolemus apud Atticos docuêre, eademque Isis lini usum sementemque monstravit. Et Hubertus Velleius ac Fr. Laziardus in Epit Hist. Univ. c. 21. Triptolemus agriculturam ampliasse, et quadrigas iunxisse dicitur. Ceres etiam praeter instrumenta arandi, mensur as invenit, cum prius per acervos triticum numeraretur. Hincqueve Thesmophoria, in honorem Cereris, et Eleusinia, in honorem Triptolemi, cui Eleusius pater, Athenis instituta et tanta cum religione celebrata, de quibus vide suo loco. Sed hoc inventum potius Aegyptiis, quam Atheniensibus, Cretensibus aut Siculis attribuendum, ut pluribus ostendit Voss. Namqueve de Atheniensibus id aperte negat Diod. l. 5. fruges aliunde eo imporratas docens; e Sicilia forte. Constat enim, uti Cic. ait Verr. 6. ex antiquissimis Graecorum literis atque monumentis, insulam Siciliam totam esse Cereri et Libero consecratam. Communis etiam opinio est, in Sicilia raptam esle Prosperinam, qua de re vide Eundem ibid. Unde adhuc minus audiendi Cretenses, qui Cererem tradunt apud se natam, inde in Atticam, hinc in Siciliam, demum in Aegyptum ptofectam esse. In quo bis minimum peccant: primum, quod Siculos putant, post Athenienses, recepisse fruges: deinde, ac inprimis, quod Aegyptios etiam hisce postponant. Nec enim Athenienses ipsi diffitentur, summum sub Cranao Rege Cererem in Atticam venisse. At eo prior Cecrops R. Mosi fuit aequalis: quanto autem prius frumento Aegyptiis sit usa, constare potest ex Iosephi hostoria. Imo
et antea in Frugum penuria e Cananaea eo profugit Abrahamus Patr. ut est Gen. c. 12. v. 11. etc. Vide Auctorem ipsum de orig. ac progr. Idolol. l. 1. c. 17. qui etiam de innumeris Gentilium Diis, quibus Frugum cura, prolixe agit l. 2. c. 61. Atqueve hinc est quod fruge Deos colore, apud Rom. Numa instituit, Plin. l. 18. c. 2. praeclatissimi muneri primitias iis libando. Quemadmodum Triptolemi apud Graecos simile institutum, postquam temporis iniuriâ collapsum esset, restituit Draco, hac lege: Θεοὺς τιμᾷν εν κοινῷ ἐμποινίοις νόμοις πατρίοις, ἰδίᾳ κατα δύναμιν ςὺν
εὐφημία καὶ ἀπαρχαῖς καρπῶν πελάνοις ἐπετείοις, Vener andos esse Deos ---- publice secundum patrias fanctiones, privatim vero bonis verbis, frugumque primitiis, libis annuis, pro facultatum modul, uti legimus apud Porphyrium περὶ ἀποχῆς τῶ ἑμψύχ. l. 4. Habuit autem Triptolemilex, Θεοὺς καρποῖς ἀγάλλειν, Venerandos esse frugibus Deos, ibid. Quae tamen simplex et pauco parabilis colendi Deos ratio, non diu post Draconem obtinuit: cum iam ante Solonem victimas Diis mactatas esse constet, ex Legibus eius, quibus pretium illarum aestimavit, ut Plutarch. in eo testatur. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. et supra in voce Far. Sed et Frugibus tumuli obsiti, apud Athenienses. Cum namqueve par propemodum parentibus amicisque suo fato functis honos, qui Diis im mortalibus, haberetur, religionequeve consecrarentur eorum tumuli et monumenta, ad illa quoqueve ferebantur et superimponebantur oleae, quas huic usui licebat ex agris evellere, itemqueve fruges obserebantur. M. Tull. de LL. 2. Nam et Athenis iamille mos a Cecrope, ut aiunt, permansit, hoc ius terrâ humandi: quam cum proximi iniecerant, obductaque terra erat, frugibus obserebatur, ut sinus et gremium quasi matris mortuo tribueretur, solum autem frugibus expiatum ut vivis redderetur. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 5. tit. 1. sub sin. Simile quid et apud Romanos in usu: hos enim super Curtium certatim congessisle fruges, apud T. Liv. legere est l. 7. Vide Ger. Elmenhorst. ad Minuc. Fel. Nec omittendum hîc gravissimum poenae genus in eos statutum, apud Rom. qui fruges surripuissent, de quo sic Plin. iterum l. 18. c. 3. Frugem quidem aratro quaesitam furtim noctu pavisse ac secuisse, puberi XII. tabulis capitale erat suspensumque Cereri necari iubebant gravius, quam in homicidio, convictum: impubem Praetoris arbitratu verberari, noxamve duplionem decerni: ad quem l. vide Dalechampii Notas, et plura hanc in rem, apud eundem Plin. passim, ut et hîc infra: sicut de sacris Rom. pro Frugibus fleri solitis in voce Ambarvale; aliorum, infra ubi de Haedis: de iure vero vereri in Anglia, circa animalia frugibus pullisque infestiora in voce Utlagati.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Fruges — Fruges …   Deutsch Wikipedia

  • Fruges — País …   Wikipedia Español

  • Fruges [1] — Fruges (lat.), 1) Früchte, bes. 2) Feldfrüchte u. zwar hauptsächlich 3) Hülsenfrüchte …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Fruges [2] — Fruges (spr. Frühsch), Marktflecken im Arrondissement Montreuil des französischen Departements Pas de Calais; Tuchmanufacturen, Lederhandel; 3000 Ew. u. Mineralquelle …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Fruges — (lat., Mehrzahl zu frux), Früchte, besonders Feldfrüchte. F. consumĕre nati, Zitat aus Horaz »Episteln« (Buch I, 2,27): »Geboren, die Früchte (des Landes) zu verzehren«, als Bezeichnung der nur zum Verzehren oder Genießen gebornen Müßiggänger …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Fruges — 50° 30′ 55″ N 2° 08′ 04″ E / 50.5152777778, 2.13444444444 …   Wikipédia en Français

  • Fruges — French commune name= Fruges region= departement= arrondissement= canton= Fruges insee=62364 cp=62310 maire=Jean Jacques Hilmoine mandat=2001 2008 intercomm=Communauté de communes du Canton de Fruges et environs longitude=2.13444444444 latitude=50 …   Wikipedia

  • Fruges — Original name in latin Fruges Name in other language Fruges State code FR Continent/City Europe/Paris longitude 50.51501 latitude 2.13292 altitude 101 Population 2862 Date 2012 01 18 …   Cities with a population over 1000 database

  • fruges — /frujiyz/ In the civil law, anything produced from vines, underwood, chalk pits, stone quarries. Grains and leguminous vegetables. In a more restricted sense, any esculent growing in pods …   Black's law dictionary

  • fruges — /frujiyz/ In the civil law, anything produced from vines, underwood, chalk pits, stone quarries. Grains and leguminous vegetables. In a more restricted sense, any esculent growing in pods …   Black's law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”